fratres mei nolite in personarum acceptione habere fidem
Domini nostri Iesu Christi gloriae
etenim si introierit in conventu vestro vir aureum anulum
habens in veste candida introierit autem et pauper in sordido
habitu
et intendatis in eum qui indutus est veste praeclara et
dixeritis tu sede hic bene pauperi autem dicatis tu sta illic
aut sede sub scabillo pedum meorum
nonne iudicatis apud vosmet ipsos et facti estis iudices
cogitationum iniquarum
audite fratres mei dilectissimi nonne Deus elegit pauperes
in hoc mundo divites in fide et heredes regni quod repromisit
Deus diligentibus se
vos autem exhonorastis pauperem nonne divites per potentiam
opprimunt vos et ipsi trahunt vos ad iudicia
nonne ipsi blasphemant bonum nomen quod invocatum est super
vos
si tamen legem perficitis regalem secundum scripturas
diliges proximum tuum sicut te ipsum bene facitis
si autem personas accipitis peccatum operamini redarguti a
lege quasi transgressores
quicumque autem totam legem servaverit offendat autem in
uno factus est omnium reus
qui enim dixit non moechaberis dixit et non occides quod si
non moechaberis occides autem factus es transgressor legis
sic loquimini et sic facite sicut per legem libertatis
incipientes iudicari
iudicium enim sine misericordia illi qui non fecit
misericordiam superexultat autem misericordia iudicio
quid proderit fratres mei si fidem quis dicat se habere
opera autem non habeat numquid poterit fides salvare eum
si autem frater aut soror nudi sunt et indigent victu
cotidiano
dicat autem aliquis de vobis illis ite in pace calefacimini
et saturamini non dederitis autem eis quae necessaria sunt
corporis quid proderit
sic et fides si non habeat opera mortua est in semet ipsam
sed dicet quis tu fidem habes et ego opera habeo ostende
mihi fidem tuam sine operibus et ego ostendam tibi ex operibus
fidem meam
tu credis quoniam unus est Deus bene facis et daemones
credunt et contremescunt
vis autem scire o homo inanis quoniam fides sine operibus
otiosa est
Abraham pater noster nonne ex operibus iustificatus est
offerens Isaac filium suum super altare
vides quoniam fides cooperabatur operibus illius et ex
operibus fides consummata est
et suppleta est scriptura dicens credidit Abraham Deo et
reputatum est illi ad iustitiam et amicus Dei appellatus est
videtis quoniam ex operibus iustificatur homo et non ex
fide tantum
similiter autem et Raab meretrix nonne ex operibus
iustificata est suscipiens nuntios et alia via eiciens
sicut enim corpus sine spiritu emortuum est ita et fides
sine operibus mortua est